POULAINIA et POULEANA

POULAINIA et POULEANA
POULAINIA et POULEANA
calceamenti cuspisacuta, quae in antiquis Principum imaginibus conspicitur, sic dicta, quod in star unguis pulli in acumen desineret, Dominic. Macer. Hierolex. de cuiusmodi rostris calceorum fuse agit Car. du Fresne ad Alexiadem, p. 302. In neglectum tandem apud Magnates abiisse, docet Martinus de Bosco Galteri, in Vita Mariae de Malliaco, num. 36. In illis diebus nobiles et potentes illam sotularium acutiam longissimam, quam Poulainiam vocabant (Anna Comnena ποδῶν προάλματα) Penitus contempserunt. Ab illis ususistiusm odi calceorum cum transiisset ad Ecclesiasticos, his eô interdictum est Conciliô Andegavensi A. C. 1365. can. 13. Prohibemus, ne Clerici in nostra provincia utantur brevibus vestibus, vel sotularibus de polena, nec capucia botonata in publico deferant. Imo usum eorum plane sublatum ab Carolo VI. Rege Franc. tradit Continuator Nangii ad annum praefatum extremum: Sotulares habebant, in quibus
rostra longissima, in parte anteriore, ad modum unius cornu in longum: alii in obliquum, ut Griffenes habent retro et naturaliter pro unguibus gerunt, ipsi communiter deportabant, quae quidem rostra Pouleanas Gallice nominabant. Et quia res erat valde turpis, et quasi contra procreationem naturalium membrorum circa pedes quin imo abusus naturae videbatur, ideo Dom. Rex Franciae Carolus fecit per Praecones Parisiis proclamari publice, ne alique quincumque esset, qui auderet talia deportare: et etiam quod neque artifices sub magna poena de coetero tales calceos, et sed neque ocreas sic punctatas facere praesunerent, nec vendere cuicumque: nam simili modô Dominus Papa Urrbanus Quintus in Romana Curia inhibuerat valde stricte. Ubi quod de turpitudine calceorum huiusmodi ait, confirmatur a Guil. Paradino, Histor. Lugdun. l. 3. c. 5. ubi vulgus homminum rostrum dimidium pedem, digniores ditioresque pedem integrum, Principes vero ac Magnates viros duos pedeslongum, in calceis, gessise: et abolitô horum usu, alios successisse, Becs de cane Gallic. dictos, rostrum quatuor aut quinque digitorum praeferentes; tandem crepidas in usum venisse adeo largas, in apice, ut integri pedis mensuram excederent, memorar, apud Car. du Fresne Glossar. qui Poulanne, speciem fuisse pellis, ibidem observat, ex veter. Regesto feudorum Comitis Claromontensis etc. Vide quoque infra Repandi calcei it. voce Rostra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”